- CAGAN vel GAGAN
- CAGAN vel GAGANnomen Hunnorum Regibus commune. Horum unus Sigeberti Austrasiae Regis ditiones, sub finem saeculi 6. invasit, ab hoc victus; sed biennio post, A. C. 571. reversus, magicis artibus tantum effecit, ut Sigebertus pecuiâ et frumentô se redimere cogererur. Gregor. Turonens. l. 4. c. 23. et 27. Aimoin. l. 3. c. 6. et 11. Idem Turonensis Histor. l. 4. c. 28. Scd et Rex Chunnorum, vocabatur autem Caganus: omnes enim Reges gentis illius hoc appellantur nomine: Occurrit vox passim, apud Sigebertum A. C. 520. Paulum Diaconum, Theophanem, Zonaram, Cedrcnum, aliosque Scriptores Byzantinos. Cacanum vocat Paulus Warnefridus de Gestis Longobard. l. 4. c. 39. Quâ dignitate Russorum seu Moscorum Principes quoque donatos esse, testantur Annales Francorum. Neque alterius originis est vox Chan vel Can, quâ Tartari Piincipes suos indigitant, Imperatorem ac Regem sonante, ut auctor est Vincentius Bellovac. l. 32. c. 10. et 32. vide infra in voce Can, item in Canis. Facit huc ctiam Serviae olim Principis appellatio ac nomenclatura, qui Knes appellabatur seu μεγας Κνέζις vel Κνένζης πάσης Σερβίας, magnus Cnezis universae Serviae, uti docet Goarus, post Codinum, de Officiis Aulae Constantinop. Ubi Knes idem valet, ac Dominus, quae vocis apud Slavos notio fuit. Ditmarus l. 7. Uxor autem eius Beleknegini, i. e. pulchra domina vocabatur. Apud Cantacuzenum, l. 2. c. 5. occurrit Ταμηρχάνης Phrygiae Princeps. Vide Car. du Fresne in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.